Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

sis Christi fidelibus tam praesentibus, quam futuris praesens scriptum inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Ne gestis antiquitas valeat nouercari , et ea, quae rationabiliter aguntur in tempore, ne cum ipso facilius elabantur; solers hominum cau­tio adinuenit, patrocinio scripturarum communiri. Proinde ad vniuersorum tam praesentium, quam futurorum notitiam, harum serie litterarum volu­mus peruenire ; quod nos populis Ecclesiae B. Io­annis Baptistae de Jaszou, vt numerus ipsorum ma­gis ac magis augeatur et accrescat, de bona nostra voluntate et communi consensu omnium FF. no­strorum, hanc duximus libertatem conferendam : vt de qualibet curia integra in festo B. Martini conf. tria pondera argenti cum statera eiusdem Ciuitatis pro terragio dare teneantur ; de vineis vero, et de terris suis siue emptitiis, siue exstir­patis , siue qualicunque modo aquisitis , nihil omnino persoluebunt. Vnum vero molendinum cum quotcunque rotis sit ordinatum, debitum vni­us curiae integrae persoluebit. Item fabri, car­pentarii, sutores, pistores, carnifices, pelliones , et his consimiles, qui ad ordinem villae non se­dent, sed in curia aliorum residendo quaerunt victus suos, 12. denarios pro tempore existentes , annuatim monasterio persoluebunt; item in duo­bus festis, videlicet in festo B. Michaelis Archan­geli , et in Natiuitate Domini , quilibet ipsorum pro sua possibilitate de domo sua muneribus de­centibus tenebitur honorare; in festo vero B. Io­hannis Baptistae de tota villa vnum arietem, la­genam cereuisiae , et de qualibet curia integra , vnam tortam dare tenebuntur. Item villicum, quemcunque voluerint, communi vojuntate inter Tom. IV. Vol. I. 20

Next

/
Thumbnails
Contents