Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1243. Idem Innocentius Archi- Diaconatum Soproniensem, ad collationem suam deuolutum, Rogerio, Capellano Episcopi Praenestini , conferri iubet. Innocentius — Abbati S. Gotthardi Cisterciensis Ord. Iaurinensis Diaecesis, et Achilli Praeposito Strigoniensi. Cum nonnunquam Apostolicae sedis benignitas extraneis et ignotis beneficentiae manum aperiat; eo dignius Clericis, qui fratrum nostrorum, et per consequens nostris insistunt seruitiis, benefacit, quo per placidae deuotionis obsequia ipsius gratiam promerentur. Cum itaque, sicut accepimus, Archidiaconatus Soproniensis, Iauriensis Ecclesiae , ante deuastationem Hungariae tantopere yacauisset, quod eius esset collatio ad sedem apostolicam deuoluta , mandamus, quatenus inquisita super hoc diligentius veritate , si rem inueneritis ita esse, dilecto filio, Rogerio, Capellano Yenerabilis Fratris nostri — Episcopi Praenestini, Archidiaconatum , quem in Yaradiensi Ecclesia obtinet, resignare, ac in eodem Soproniensi residere parato, dictum Archidiaconatum , amoto ab eo quolibet illicito detentore, auctoritate nostra conferre curetis. Contradictores etc. Mandatum nostrum taliter impleturi, quod eo consequi gaudente, quod petitur, a nobis exinde Vestra deuotio commendetur. Quidquid autem super his duxeritis faciendum, nobis fideliter rescribatis. Datum Laterani Idibus Nouembris. Anno primo. " Ibidera p. 6. A. Ch. 1243. Albertus Praepositus Ciuibus suis de Jaszd peculiares confert libertates. Albertus , miseratione Diuina , Praepositus de Jazou, totusque conuentus loci , eiusdem vniuer-