Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

pradictus, castrum nostrum Kemluk nomine, suae commissum custodiae, tam contra Tartaros , quam contra quosdam alios, qui de Sclauonia in infide­litatem versi , ipsum multipliciter impugnabant, seruauit fideliter et prudenter: in cuius itaque con­seruatione Slauoniae dominium nobis fuit instau­ratum. Porro remeantibus nobis de maritimis, dum contra Ducem Austriae exercitum mouissemus, ac circa Sopronium, quod idem Dux occupauerat, castra metati fuissemus, intendentes ad ipsius ca­stri recuperationem, nostris illud bellatoribus cir­cumcinxissemus hinc et inde, vbi Balistariis castro egredientibus, ad nostrorum laesionem, per occul­tas insidias saepedictus Detricus, arrepta lancea, irruens in eosdem, in castrum ipsos redire com­pulit, grauia duo vulnera, in iactu balistae reci­piens per eosdem, per quae manus mortis vix ef­fugit. Quanta insuper fidelitatis insignia, quanta probitatis opera supradicti Philippus et Detricus Comites exhibere semper studuerunt , nequeunt enumerari. Nos igitur, quibus ex officio regiae dignitatis incumbit metiri merita singulorum, et singulis pro meritis respondere cupientes, grata eisdem remuneratione occurrere, possessiones quas­dam, quarum nomina subscribentur, quae Bors Comite, filio Dominici Bani, absque successore le­gitimo decedente, ad manus Begis, secundum ap­probatam regni nostri consuetudinem, fuerunt de­uolutae , nec non quamdam possessionem, Ber­zethe nomine, cum suis attinentiis, quae ad nos specialiter pertinebant, eo expresso: quod, quid­quid auri intra terminos Berzethe ad ducentas marcas argenti, vel infra in aestimatione subsi­stat, ipsi percipiant pacifice et quiete ; quidquid Tom. IV, Vol. I. 19

Next

/
Thumbnails
Contents