Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
autem ducentas marcas transcendens repertum fuerit, tertia parte pro Dominis reseruata, Fisco regio debeant applicari. Ac etiam duas villas Kevy et Lincha, a castro Gumuriensi exemtas, ipsis et ipsorum heredibus contulimus perpetuo possidendas; in quarum omniuin possessionem corporalem ipsos per dilectos ac fideles nostros, Albertum Praepositum de Iaszow, nec non Mikou deZech, autoritate regia fecimus introduci. Nomina autem possessionum praeattactarum , quae quondam Bors comitis fuerunt, haec sunt: PJesuck (Pelsocz) cum suis attinentiis, videlicet: Chitnek, Top 1 u c h a, Somkuth, Plesuck , Mirk, Erdes, et Lokuna; quas cum eadem libertate datas exprimimus, sub qua praedium Torna, de cuius membro exceptae noscuntur, nostri antecessores, inclytae reges memoriae, tam in decimatione, quam in aliis tenuerant, et Dominico Bano contuierant ; quaruin possessionum, videlicet Plesuch et Berzethe metae, sicut in litteris praedictorum fidelium nostrorum Alberti Praepositi, et Mikou inspeximus, in vnum terminorum orbcm redactae , hoc ordine distinguuntur: Prima meta incipit in Gulnych, iuxta magnam viam, vbi Sumulnuk cadit in Gulnych; et per eamdem aquam ascendit ad caput eiusdem Sumulnuk, et inde ascendit altiorem Bolcham (Volouecz) in cuius summitate sunt multae metae antiquae, quae diuidunt quoddam Lyget, quod vocatur Borsodi Dubodel (Tolgyfa osztaly) quod remanet totaliter ad Torna, abietes autem cedunt ad partes ipsorum, et in illo naso (nemore) descendit ad R onagoch, et postea ad Tormusna; vbi est meta facta et lerris cumulata ; ct inde procedit iuxta