Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
illustri, ac Duci totius Sclauoniae, firmiter adhaesissent, grata fidelitatis obseqnia, quibus coraiu Maiestatis nostrae oculis multipliciter'efifulserunt, indesinenter, ac indefesse impendere non cessarunt. Et quamquam in cunctis nostris euentibus nostro lateri tanquam columnae immobiles et muri aenei semper et vbique inseparabiliter se iunxerint; eo tamen tempore, quo permittente Domino , barbarae nationis insultus, quae Tartaros se appellat, regnum nostrum hostiliter inuasit , praedicti fideles nostri, inter alios electos nostros, specialiter claruerunt; res et personam dubiis fortunae casibus pro nobis intrepide exponendo. lu praelio siquidem cum memoratis Tartaris commisso, cui personaliter interfuimus, ipsi, in acie antedicti fratris nostri conflictum cum parte aduersa laudabiliter ineuntes, ad belli exitum perstitere viriliter cum eodem ; vbi denique praefatus Detricus potenter et patenter hostes aggressus, et semel, secundo, ante omnes, vibrata lancea, ordinatam aciem irrumpens, post multorum stragetn , post inflicta quam pluribus lethaliter vulnera, ipse quoque equo, cui insidebat, occiso, fuit grauiter vulneratus. Postmodum etiam, cum ab ipso praelio redeuntes, per Teutoniam cum paucis transitum faceremus, nostrorum auxilio pene penitus destituti , ac per Ducem Austriae via nobis libera foret praeclusa; idem Detricus in nostri comitiua praecedens, mortis sese manibus absque metu committens, iter nobis per suam probitatem et laudabilem industriam iuxta votum procurauit. Ab hinc qtioque nobis maritima petentibus , idem nos secutus, multiplicia nobis seruitia studuit exhibere; frater vero ipsius, Philippus su-