Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
fideles cfuocfue excitasso , perhibet Albertus Stadensis (apud Freber Tom. I. p. 457.): „ Tartari tanto timore hominum corda concusserunt, vt homines contra eos in. diuersis locis et prouinciis auctoritate episcoporum se crucis charactere insignirent. Tandem Papa ad instantiam regis Vngariae , ducis Austriae, et domini Carinthiae, dedit generalem tCrrae Hierosolymitanae indulgentiam contra eos. " A, Ch. 1241. Friderici II. Imp. de Tarlaris Ilungariam depopulantibus ad Regem Angliae epistola. „Rem, quae tam Romanorum imperium, velut ad praedicationem euangelii praeparatum, quain cuncta mundi regna, christiano cultui dicata, speciali zelo contingit; toti reip. vniuersae christianitatis excidium generale comminatur; et quamquam ad nostram rei gestae veritas sero peruenerit , quin ad vestram notitiam referamus, tacere non possumus. Egressa enim dudum ex vltimis mundi finibus , de regione auslrali , quae diu sole sub torrida zona tosta latuerat, quae postea versus partes boreales , occupatis violente regionibus, diu manens, vt brutus (f. bruchus) multiplicatur, gens barbarae nationis et vitae , quo nescimus a loco vel origine , Tartari nuncupata, non absque praeuiso Dei iudicio, ad sui populi correptionem et correctionem, non vtinam ad totius christianitatis dispenHium, ad haec nouissima tempora reseruatur. Sequuta est igitur publica clades , communis regnorum desolatio , et terrae fertilis exterminium , quam gens impia peragrauit, vt sexui, aetati, vel dignitati non parcat, et reliquum genus humanum delere confidat, duin vbique terrarum per immensam et incomparabilem eoruin potentiam et numerum sola dominari satagat, et regnare.