Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
Datis igitur 4 in necem et praedam cunctis , quae poterant oculi eorum conspexisse , ac vniuersali depopulatione post terga dimissa, dum ad populosam Cnmanorum coloniam peruenissent dicti Tartari, immo Tartarei, quibus vitae prodigis, arcus arma magis sunt familiaria , cum lanceis, missilibus et" sagittis, quarum vsus apud eos est continuus, et fortius aliis exserta habent brachia, ipsos penitus dissipatos deuicerunt. Et, quos fuga non eruit, cruentatus eorum gladius interemit. Quorum vicinitas Ruthenos, ab eis non multum distantes, vix cautos ellicit et munitos ; vt ignotae gentis insoliti , ab eorum incursibus sibi, prout ignis, exterrebat, intenderent praecauere, saltem sibi consulentes. Aduolant nempe subito ad praedam et exterminium. Ad repentinos igitur impetus , et illius barbaricae gentis aggressus , quae velut ira Dei et fulgur, se raptim iaculatur, expugnata et capta eiusdem regni Cleua (f. Kiouia) ciuitatum maxima , totum illud nobile regnum, caesis suis habitatoribus , in desolationem cecidit deuastatum. Quod quum contermino regnoHungarorum dedisse debuit ad cautelam robur et munimen, spreuit negligenter. Quorum rex deses et nimis securus, per Tartarorum nuncios et litteras requisitus, vt, si suam vitam cuperet et suorum, per suam et regni sui deditionem, eorum gratiam festinus praeueniret. Nec sic perterritus , aut edoctus , suis vel aliis praestitit documentum, vt ipse et sui se maturius ad eorum protecti praemunirentur incursus; sed hostmm contemtores elati vel nescii, dum, inimico vicinante, segnes dormitarent: loci natiuo munimine confidentes, ipsi more turbinis intrantes , eos vndique circumda-