Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

tcrani IV. Kalendas Martii , Pontificatus nostri anno XIV." E reg. anni XIV. epist. 51. Katona H. C. T. V. p. 900. sqq. Vix litterae hae ad manus Belae regis perti­gerunt, cum id temporis , quo Rotnae signatae sunt, Budae cum regni Praesulihus et Procerihus de cogendis militibus'" consiiia agitauerit contra Tartaros in Hunga­riam irrumpentes. V. Rogerium 1. c. cap. XV. p. 494. et Thomam Archi-Diacon. Salon. cap. XLVIII. A. Ch. 1241. FF. Fraedicatores et Minores vniuersis fra­tribus suis Tartaroruni iti Ilungariam irruptionem , et Belae liegis fugam notificant. Fratribus vniuersis frater R. de ordine Pre­d i c a t o r u m et I. de ordine fratrum M i n o r u m, salutem. Diuersos audistis rumores deTartaris maledictis. Haec autem , quae vobis scribimus, esse sciatis verissima ; vtinam tamen falsa. Viri robusti sunt, beliicosi, multi numero, et satis be­ne armati ; plurimas terras vastauerunt. Inter quas sciatis Rusciam in magna parte vastatam. Rionam ( f. Kiouiam) ciuitatem et castrum, quod erat ibi, destructum est, multis interfectis. Nar­rauerunt nobis profugi de terra illa, in Saxonia praecipue, quod terram ilJam cum castris triginta et duabus machinis impugnarunt. EtRuscennos impugnauerunt viginti annis. IIlo autem anno venerunt ante Pascha in Poloniam, bonas ci­uitates plurimis inlerfectis obtinuerunt. Quibus cum occurreret Dux Henricus Poloniae, cum exercitu suo, ipsum, et vt dicitur, fere decem mille de suis occiderunt. Procedentes de Polonia fines Theutoniae attigerunt; deinde declinantcs

Next

/
Thumbnails
Contents