Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

in Morauiam, et illam bonam terram vastan­tes; alii exercitui venienti per Hungariam occurrerunt, et praeualentes, dicuntur modo po­tissimam partem Hungariae, expulso Rege, possidere. 3£t modo audiuimus, quod denuo sex exercitus Tartarorum conuenerunt, et idcirco, vt creditur, vt potenter intrent Tli eutoniam; cu­ius incolas sciunt esse bellicosos. Ideo tota Theu­tonia se ad praelium praeparat, crucem assumen­do; studentque Yrbes firmare cum castris; sum­mopere igitur necesse est, pro statu ecclesiae in­stanter orare. Quia si fuerint Theutonici deuicti, quod absit, non credimus aliquem Christianorum eis posse resistere. Ilex Theutonicorum, et filius Imperatoris, in festo Iacobi nunc instanti, cum maxima militia proponunt proficisci contra eos. Et quamuis dicantur Tartari multi , sunt cum eo­rum exercitu pessimi Christiani, et Comani, quos Theotonice Yalwen appellamus. Conuenerunt autem in Ciuitate Merseburg ; ibi audierant, quod rex Hungariae scripserat Re­gi Boemiae, quod viribus receptis, et maximo ex­ercitu congregato, occurrere voluisset. Sed non praesumsit propter fortitudinem Tartarorum ; sed tamen dixit se velle, in aliquem locum munitum iuxta mare cedere. Yalete. " Apucl Matth. Parisiensem in Additamentis p. 1150. sqq. Litteras has ad an. 1241. affigendas esse, adiuncta omnia postulant. De gloria Belae It. H. ad Uuuium Sajo , per Tartaros caesi , dum victus fugeret, equo suffecto saluati, duae illustres familiae Hungaricae , Forgacsiana scilicet, et Fayana actu contendunt. Primae Petrus de Resva (apud Schwantner Tom. 11. p. 631.) alteri Kornelius (Fragm. Hist. Yng. edit. 1743. p. 512.) adstipulatur. Katona H. C. T. V. p. 953. vtrumque fieri potuisse, asserit: „ fieri nempe potuit, vt postquam vnus equus

Next

/
Thumbnails
Contents