Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

tes, quod in partem. sollicitudinis euocatus , sic nobiscum, ingruente necessitate, onera partireris, qnod gloriari possemus, nos vineae Domini Sa­baotli praefecisse cultorem \tilem , et nobis adiu­torem idoneum assumsisse. Sed , quod non sine turbatione referimus, vulnus ab hoste non exspe­ctato ferentes, in instantis necessilatis articulo ei­dem Ecclesiae, matri tuae, obsequium tuae deuo­tionis subducis, a cuius caritate persequutio milla vel gladius, praesentia vel futura te deberent ali­quatenus separare. etc. Datum Laterani IV. Kal. Martii. Pontif. nostri anno XIV. " Apud Rayn. ad an. MCCXLt. nro Lll. Qui notat Pontificem preces finaliter addidisse, et imperia, vt ad sedem apostolicam vna cum ceteris se conferat; quuni apostoliea prouidentia itinera facilia et expedita forent." Katona Tom. V. p. 899. sq. A. Clu 1241. Idem Gregorius Eelam It. II. ne matrim Ecclesiam in tanta necessitate destituat, hortatur. Gregorius — — illustri regi Yngariae. Si filius es Ecclesiae ; immo, quia eius es filius spe­cialis, sicut ineffabili argumento tenemus; non po­test te non comedere zelus eius, nec opprobria vlla exprobrantium et vsurpantium iura eius ae­quanimiter sustinere. Vsque adeo enim in timore diuini nominis et ecclesiasticae dignitatis reueren­tia te credimus radicatum, vt nihil a caritate ac deuotione ipsius te valeat separare. Quum igitur, cuius sit caussa, quae ad praesens matri tuae, Ro­mauae Ecclesiae, imminere dignoscitur, celsitudo regia non ignoret; quum sit proprie propria non tam sponsae Ecclesiae, quam sponsi eius , videli­cet lesu Christi , cuitis nomen, sine quo nullum

Next

/
Thumbnails
Contents