Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

Ad Lectorem. Bela IV. regnum admodum Iuxatum adiit. Dum enim, quod a Patre suo An­drea II. inconsulta profusione erratum fuit, correcturus, inutiles ac regno no­xias donationes, auctoritate Pontificia fultus, reuocare contendit; plerorumque, illorum maxime, qui summis se deiici fortunis non ferebant, animos a se vehe­menter auertit. Salium item prouentibus, aliisque tributis, proprio semperRegum peculio, alienatis, aerarium regni inane; Castrensibus , Byssenis, ac Sagittariis , auaritia iam in colonos parte maxima migrantibus 3 castra ac confmia fidis nu­data custodibus reperit *). Seruientes regales, mancipiorum, aliarumque ma­*) C a s t r e n s i u m reliquiae in Turopolyensihus, cjui ad castrum Zagrab. pertinebant, supersunt vnice V. in Dipl. A. 1255. etc. ESagittariis, per diuer­sos Comitatus dispersis , Iazyges inter gregales suos seraet conseruarunt. Bysseni in colonos migrarunt passim. Suos non Transiluanis solum, sed et-Hun­garis fuisse Szekelios (limitum custodes) plura non absimiliter docent instrumenta; ast cum explo­ratoribus in Colonos perinde abierunt.

Next

/
Thumbnails
Contents