Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
praestiti, temerator. Nonnullos etiam ipsius Ecclesiae Seruos, contemtis et irrequisitis praefatis Canonicis de facto, quum nequaquam sibi de iuris permissione liceret , libertate donauit; et adhuc eidem Ecclesiae detrahere dominio aliorum liberatione conatur. Homines msuper Ecclesiae iam dictae, vt ab eis per iniuriam extorsionis excutiat, ad quod iure debiti non tenentur, arctat compedibus, tamdiu cruciatibus torqueri faciens , et c r u c i a r i t o r m e n t i s, donec inuitae redemtionis acerbitas rigorem exulcerantis intendat ; nec minus tamen in eos talliis, collectis, et aliis exactionibus saeuiens , nequitiae suae plenariae sat isfaciat. Yillam, quam Ecclesiae praefatae destruxit , associatus multitudine arinatorum, eiusdem villae virginibus pudicitiae violatis, et in conlumeliam pudoris feminei tractatis mulieribus impudenter. Comitatus vero, curialem et terrestres , iuramenti religione contempta, vendit in enormem ipsius ecclesiae ac suorum hominum Jaesionem, contra laudabilem et approbatam eiusdem Ecclesiae consuetudinem veniendo; et , licet debitum poenae sit per excommunicationis vinculum, quo praepositus ipse tenetur, suis exigentibus culpis, in parte solutum; idem tamen ex huiusmodi solutione se arctius obligans , diuina, quae sibi clauis interdixit ecclesiae, ausu nefario, quantum est in ipso , prophanat, ab eorum communione amjdius se interdicto praecidens, dum in illud incidit per contemtum. Et vt breuis sermo telam prolixi narratus texeat, si excessus eius seriosae relationis textus exprimeret , et auditus enormitatum horrore stuperet, et olfaclus, quum relatus ipse putore scelerum displicerct, infectus