Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

aere foctoris baiulo turbaretur. Quare praefati Canonici suppliciter petierunt, et petitione humi­li supplicarunt, \t Albensi Ecclesiae condolentes, quae illorum iam habetur comtemtu posthabita, quorum olim reuerenda prehabebatur affectu, eius imminenti ruinae, quam eiusdem praepositi scele­ribus aggrauata occurrere curaremus. Quia vero ex iniunctae sollicitudinis debito cunctis tenemur ecclesiis cura diligenti prospicere; vt, quantum in nobis est, circa singulas exsoluamus, ad quod iugum nos obligat apostolicae seruitutis; experirj volentes, an , quod de praeposito ante dicto vo­cum clamore defertur, operum attesta-tione clame­tur, vt ex dicti dubielate quod latet, facti cer­titudine innotescat; mandamus, quatenus ad prae­dictam Ecclesiam pei-sonaliter accedentes, et ha­bentes prae oculis solum Deum, inquiratis super praemissis , si super eis famam eiusdem praeposili inueneritis esse Iaesam, sollicite verilatem; et eam fideliter conscribentes , sub sigillis vestris nobis transmittatis inclusam, saepe dicto Praeposrto ter­miniim assignantes, quo se nostro conspectui per­sonaliter repraesentet, pro meritis receptLirus. Quod si praepositus idem supra his non extiterit infamatus, quLim Albensis Ecclesia sedem Aposto­Jicam nullo respiciat mediante, ac ideo circa sta­tum eius diligentiori sollertia nos oporteat vigila­re; vice nostra tam in saepe fato praeposito, quam in praenominatis Canonicis visitationis cxerceatis officium; corrigentes et reformantes , quae corri­genda et reformanda viderilis in eisdem; rescri­bendo nobis, si qua forte fuerint, quae vestro studio non poterint reformari. Prouideatis autem in vtroque casu . ne interim proptcr dubium lilis

Next

/
Thumbnails
Contents