Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1240. Idein. Gregorius in enorrnes Praepositi Albensis excessus, per Abbates et Praepositos a se de~ putatos . inquiri iubet. Gregorius — — dilectis filiis, — abbati de Pelis , Cisterciensis Ordinis , — — thesaurario Budensi, Vesprimiensis Diaecesis ; et S. praeposito Vesprimiensi, salutem — Dilecti filii, Canonici Albensis ecclesiae , ad nos sua insinuatione clamarunt, et suo nobis insinuauere clamore, quod Michael, qui pro praeposito se gerit ipsorum, famae suae prodigus, et salutis oblitus, praeteritas culpas lima poenitentiae non extricans , sed potius assidua nouarum commissione conseruans , quasi abiurato amore yirtutum , ad \itia firmauit affectum: Albensem Ecclesiam , quae donec sub eius cura languuit, candore nituit honestatis, peccatorum nigredine obfuscauit ; dum vota carnis ancillae prosequens , exhereditato spiritu , iure dominii sibi eum compellit seruire; et sensui votiua exsequens, cogit sequi eius iudicia rationem, ab examinis throno ea exsulare compulsa; et iniquum reputans voluntatis libitum freno discretionis arguere, ad illicita licentians appetitum ei , licito interdicto, liberam sibi eorum exsequutionem indulget. Iudicia quidem et beneficia ecclesiastica exponit venalia ; illa pretii allegatione proferens , ista conferens intercessione mercedis; ad ecclesiae quoque praedictae bona manus temerarias extendens; ea, contradicentibus ipsis , consumendo dilapidat, et dilapidando consumit. Cancellariam carissimi in Christo filii nostri, — illustris regis Vngariae, ad eandcm Ecclesiam pertinentem, alienare praesumsit; iuramenti, de conseruandis iuribus et libertatibus eius