Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

Oslu Comitis, Nicolaus Comes Ieuriensis, Petrus, filius Petri, Georgius filius Mauritii, et Herbor­dus sacramenturn in Ecclesia Ieuriensi praestarent, quod praedictae villae et terrae earumdem, nec non omnia ad ipsas pertinentia non fuissent JNico ­lai toties dicti emtitia , sed liereditaria; et diem eis ad haec assignauimus coinpetentem, mediante pristaldo nostro nomine Chepano de villa Barsimus. Sed iidem Nobiles supra dicti, sicut nobis per lit­teras capitnli Ieuriensis constitit, iurare noluerunt, recognoscentes ea toties dicti Nicolai fuisse emti­tia, et 11011 haereditaria , sicque ipsas villas cum earum terris et omnibus pertinentiis suis dimise­runt in pace dictae domui possidendas. IIoc itaque taliter terminato Stephanus, gener dicti Nicolai, Ma­gistrum saepe dictae domus secundo corain nobis conuenit, requirens ab eo ratione vxoris suae, filiae Nicolai, quartam partem iuxta regni nostri consuetudinem de omnibus supradictis possessionibus, de quibus prior quaestio diutius tractata, iam debito line fuerat terminata; quorum nos causam Baronibus nostris exposuimus intelli­gendam. Qui habita communi deliberatione decre­uerunt: quod cum illa fuerint emtitia, et non haereditaria patris ipsius , et pater filiae nihil e\­presse reliquerit de eisdem, nullam inde eius filia deberet de iure habere portionem. Nos igitur tam sententiam Baronum nostrorum, quam processum et ordinem prioris causae determinatae, sicut di­ximus, ratum et firmum habentes, communi con­sensu Iobagionum nostrorum nobis assistentium decreuimus , vt dictae villae , et earum terrae , nec non omnia ad ipsas pertinentia , et propria, domus ipsius Nicolai, domui militiac tcmpli per-

Next

/
Thumbnails
Contents