Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
]ieluo possidenda remanerent; et dictum magistrum per fidelem nostrum Cliak Comitem Supruniensem in ipsas possessiones fecimus regia auctoritate introduci; et ne per quempiam super ipsis processu temporis aliqua fieri posset reclamalio , easdem praesentibus litteris, et duplicis sigilJi nostri munimine fecimus roborari. Datum prope siluam Soulumus anno gratiae MCCXXX nono ; tertio idus Iunii, regni autem nostri anno quarto. u EMSS. Heuenesi Tom. LXXV[H. p. 149. Confirmatae sunt liae litterae per Stephanum V., anno 1272., 10. Aprilis. A. Ch. 1259. Idem Belci genercitioni Salamon, terram Atalutallyafeld iudiciarie addicit. , Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae , Hamae , Seruiae , Galliciae , Lodomeriae , Cumaniaeque llex. Piis votis assensum praebere, et eadem iuuante Domino , eflectui mancipare, rfegiae Celsitudinis officium inuitat, et ordo exigit ralionis; maxime cum fidelitate praecipua et obsequiis exhibitis digne aliquid postulant, debent ad~ mitti, liberalivsque, et plenius obseruari. Iiis igitur inducti ratiOnibus , ad vniuersorum tam praesentium , quam posterorum Christi fidelium notitiam volumus peruenire, quod accedentes ad nostram praesentiam Syrak, Thyvadar, Isaak, Nicolaus, et alii ipsorum cognati, viri nobiles de genere Salomon , tam humiliter, quam suppliciter a nobis petierant, vt sententiam latam pro eis, contra quosdam Iobbagyiones scilicet Castri , et Castrenses ad Posonium pertinentes. a Nicolao Comite,. filio Karul, dilecto et fideli nostro tunc,