Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
trum, filium Pouse Comitis, coram nobis pro quadam terra, quae commetatur inter duos paruulos fluuios, pertinente ad terrestre castrum Odomuk, et eumdem Petrum violenter occupatam asseuerant retinere; contra quos dictus Petrus respondebat se eamdem terram iure liaereditario possedisse ; percepta igitur responsione partium , tamen duello decreuimus definiri; qui taliter in duello conuenerunt: quod duae partes praenominatae terrae Abbati praedictae Ecclesiae, Bank, ceterisque superius nominatis, de generationeOdornuk, pertinerent ex parte Danubii, metis ab inuicem separando per Prestaldum Simonem, filium Iacobi de villa Dagli; tertia vero pars ex parte villae Cheten, distincta metis per eumdem Prestaldum successit Petro possidenda tali conditione; quod fluuium non vltra poterit transire ex parte meridionali, non ex parte Aquilonis, similiter 11011 ad Danubium poterit tendcre. Ne igitur series taliler actae possit vnquam processu temporis alienari, sigilli noslri munimine fecimus roborari. Anno Gratiae Millesimo , Ducentesimo , trigesimo octauo." E MSS. Heuenesi Tomo CC. nro X. p. 125. Transumtum a Capitulo Ecelesiae Veszprim. A. 1398. Ad fidem liuius, postquam Thomas Jitteratus de Viskus, 1'rocurator, originalium sigillum in fauorem Thomae et Michaelis, Nohilium de Almas abrasisset, pro Sanctimonialibus Vallis Veszprimiensis restaurauit Sigismundus A. 1441. st. Cli. 1258. Idem Nicolaus particulam terrae Zampto controuersam, Ecclesiae S. Benedicti de Gran cidiudicat. Nos , Nicolaus, Vice Iudex aulae Begis, significamus omnibus, praesentem paginam inspe-