Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

cturis: Quod cum supcr septuaginta vel paulo pluribus aut etiam paucioribus iugeribus terrae in villa Zampto existentibus, ac fossato antiquo circumdatis, Abbas Ecclesiae Sancti Benedicti de Gron conuenisset coram nobis Andream, filium Oltamam de Iacus, proponendo contra eum lali modo: Quod cum ipsa Ecclesia dictam terrae par­ticulam haereditario iure possedisset, et super lioc priuilegium haberet: ipse Andreas eam violenter occupasset, et occupatam pro suae detineret arbi­trio voluntatis ; itaque dictus Andreas respondens illam eamdem terrae particulam ad suum ius hae­reditarium pertinere asserebat: Nos igitur cum ordine iudicii exigente ipsi Abbati ad exhibendum suum priuilegium terminum competentem assiguas­semus ; exhibuit, vt debebat; verum quia in illo priuilegio metae aut termini illius terrae non ex­primebantur euidenter, ad maiorem huius rei eui­dentiam productionem testium commetaneorum super certificatione metarum, seu terminorum eius­dein terrae per eumdein Abbatem censuimus faci­cndam. Quod cum saepe dictus Abbas elegantis­siine fecisset, iuxta nostri iudicii formam, et pro­cessum, quatuor de testibus productis a parte ad­uersa electos super praemissis ad praestandum du­ximus sacramentum iudicandos; quo facto ipse Andreas pro bono pacis, ante receptionem Sacra­menti memorati, multoties dictae terrae particu­lam, vt superius actum est, infra fossatum adia­centem, dimisit Ecclesiae nominatae iure perpetuo possidendam, iuxta fluuium Gran existentem. Vfc autem huius rei series salua semper consistat, et ne ab vllo vnquam omnino hominum queat irrita­ri, praesentes concessimus litteras, in argumentum

Next

/
Thumbnails
Contents