Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
bendam iustitiam deputatis liominihus eiusdem \illae , \ el de aliis, pro crimine in eodem districtu commisso , decapitationis vel aliam quameunque poenam infligendi habeat potestatem, nisi nobiJis exstiterit; cuius iudicium Maiestati regiae reseruetur. In institutione vero — — — — quod eis ius commune conseruetur; videlicet: vt ipsi liberam eligendi plebanum habeant facultatem, quein Archiepiscopo Strigoniensi repraesentent ; si idoneus fuerit, confirmandum ; saluo in omnibus iure Strigoniensis Ecclesiae super reditibus, quos de eadem ecclesia percipere consueuit; decimas vero inore Teutonicorum in capetiis persoluant, prout hactenus vsu est obtentum. Liberae vero condilionis homines, vndecunque inter eos habitare volentes , venire voluerint; omni impedimento cessante, saluis rebus et personis se transferendi habeant potestatem. Nullus autem Comes , vel alio quocunque honore praeditus eis inuitis in ipsoruin villa valeat hospitari , qui autem — — contradicen. hospitati fuerint, omnia mercimonia iusto pretio debeant comparare ; si vero regem illuc venire contingerit, iuxta suae facultatis modum ei sumptus necessarios administrent. Item nullus ipsorum hereditates , et possessiones suas immobiles , in ipsorum terminis constitutas , cuiquam vendere possit, vel confeiVe, nisi ei, qui nobis consimile seruitiuni cum ipsis ciuibus ipsius villae exhibebit. Item quicunque ex ipsis sine herede decesserint, bona sua mobilia, cuicunque voluerint, conferendi habeant facultatem. Datum per manus M. Stephani, aulae nostrae Cancellarii, anno Dominicae Incarnationis MCCXXXVIII. Eegni nostri anno ter# tio. Praesentibus venerabilibus Patribus Bartholo-'