Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
raaeo Wesprimiensi , Matliia Vaciensi Episcopis , Andrea Posoniensi Comite, Dominico Magistro Ta~ uernicorum nostrorum, et Comite Nitriensi, N icolao Chongradiensi, Renoldo Wesprimiensi Comitibus ; Thoma Comite Capellae nostrae, et Praeposito Ecclesiae Sancti Laurentii, aliiscjue complurimis, regni nostri Baronibus. Vt autem praefatae libertates in nostris, nostroruraque Successorura temporibus perpetua stabilitate firmiter perseuerent, praesentem — — — aureae bullae nostrae munimine fecimus roborari. u E tahulario vrbico. Litterae hae transumtae sunt per Mathiam I. Vlaclislaum II. et Ludouicum lf. iteges Hungariae , ac confirmatae. Ortum ciuitatis Tyrnauiensis vetustum Pulkauae chronicon sic indicat: „ Item construxit (Constantia, Belae Ilf. filia , Primislao Bohemo nupta ) in Vngaria ciuitatem Trnaw, quae in vulgari vngarico Sambach (Szombath) Constantiae nuncupatur. — Hoc anno est etiam Ecclesia Cathedralis Nitriensis ad coronidem educta ; vti docet Missale seculi XIII. his verbis: Anno ab Incarnatione Uomini MCCXXXVIII. Kalendis Decembris consecrata est Ecclesia Nitriensis in houore B. Mariae Virginis a Venerabili Iacobo Nitriensi Episcopo. " yi. Ch. 1238. Idem Bela, ne Crucigeri decimas a vineis suis soluant } immunitatem eis per totum regnum confert. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Bamae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae rex etc. Vniuersis hanc paginam inspecturis salutem, et omne bonum. Quod si nihil possit praestari , qui dat oinnibus aflluenter; qui diues in cunctis, non indiget bonis nostris ; si quid tamen ei de suo propter nos ofleratur, grata