Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
nostro episcopo Bosnensi, viro vtique discreto et ]>rouido, ac in obseruantiam mandatorum Doinini studioso, prouideri fecerimus, vt eius exeinplis et meritis auctore Deo, ad status gratiam redeat saluatoris; fraternitatem vestram, sicut attentius possumus, exhortamur, per apostolica scripta mandantes, quatenus eidem paupertate nimia praegrauato , ciii plene legatjionis officium in Diaecesi Bosnensi commisimus, pro diuina et nostra reuerentia , illud de bonis vestris impendatis, postposita difficultate, subsidium, per quod super sollicitudine sibi credita effectum consequi valeat exoptatum, preces nostras taliter impleturi, vt, comperto per effectum operis, quod circa promotionein fidei vobis sit affectio specialis , super hoc non litteras adiicere, sed vobis potius ad condignas teneamur gratias respondere. Datum Laterani X. Kal. Ian. Pontif. nostri anno XII." E bullario Ord. Prued. Tom. III. p. 15. Katona T. V. p. 845. sq. A. Ch. 1238. Bela IV. H. II. monasterio de Szkalha mediam partem possessionis de Gesztes confert. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Gallatiae, Cumaniaeq u e rex , omnibus Cliristi fidelibus , praesentem paginam inspecturis , salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum tam modernorum, quam posterorum notitiam liarum serie volumus peruenire, quod, quum nos ad locum, qui Szkallta dicitur, in Comitatu de Trinchin, vbi S. Benedictus M. eremiticam vitam Deo gessit, diuertissemus ; cernentes fratres loci illius , in Dei seruitio per9 *