Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

manentes, nimiam pati penuriam et indigentiam, pro animi affeetu misericordia moti, volentes eo­rum paupertati subuenire, vt diuinae contempla­lioni desudantes, temporalibus beneliciis susten­lentur , mediam partem cuiusdam terrae, nomine Gezte|, ad castrum de Trinchin pertinentis, quae certis metis fuerat diuisa, et in parte castrensibus de Trinchin , de villa B§r|k, et in parte lio­spitibus* eiusdem castri de villa Gestes assignata, illam partem , quae diclis hospitibus fuit assignata, contulimus saepedictis fratribus de Szkalka libere et perpetuo possidendam, sub eisdem metis, cum quibus erat diuisa et hospitibus ante dictis assigna­ta. Vt igitur liuius nostrae collationis beneficium temporum progressu perpetuum lirmitatis robur obtineat, praesentem paginam dupplicis sigilli no­stri munimine iussimus roborari. Datum an. gra­tiae millesimo ducentesimo trigesimo octauo, nono Kal. lulii, regni autem nostri anno III. " JM6S. Heuenesi T. LL. nro XLIV. p. 285. srj. A. Ch. 1258. ldern Bela hospilibus de Szombat, seu ciui­bus Tyrnauiensibus , singulares confert libertates. In nomine Sanctae Trinitatis et indiuiduae Vnifatis, BeJa, Dei gratia Hungariae "elc. llex in perpetuum, Begiae magnitudinis incumbit ollicio, dispersa colligere , et congregata conseruare, et populum suae ditioni subiectum in pace tranquilla, sua cuilibet iura reddendo, confouere. Cum igitur iu Comitatu Posoniensi locus, qui Zombathely di­citur, hospitibus congregandis aptissimus videatur, Ciuibus et in eodem loco residentibus, et qui in poslerum venire voluerint, talem concessimus li-

Next

/
Thumbnails
Contents