Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
E reg. anni XII. epist. 352. Bull. Ord. Praed. Tom. I. p. 104. Katona H. C. T. V. p. 839. A. Ch. 1238. Idem Gregorius pietatem Colomanni meritis ejfert laudihus, ipsumque ad hene cepta prosequenda hortatur. Gregorius — — De superni regis prouenire gratia gratulamur, quod agnoseens humiliter, te ad ipsius imaginem, ac similitudinem esse conditum, et eiusdem sanguine pretioso redemtum , sibi retribuere vigilas, vt, de Bosnae partibus deJetis prauitatis haereticae maculis, ibidem fulgeat lumen catholicae puritatis. Super hoc siquidem, benedicte fili, tibi affectionis paternae gratias referentes, serenitatem tuam, sicut, attentius possumus, exhortamur, et in remissionem iniungimus peccaminum, quatenus in hoc potissime te arbitrando magnificum, quod Dei sapientia prouidisse dignoscitur, vt ipsius nomen tuo ministerio reddatur in praedictis partibus gloriosum, ad hoc sicut olim, sic et in posterum feruens habearis et sedulus; vt, qui Christum toto corde diligis, de terra tua opprobrium abstulisse perfidiae comproberis. — — Datum Laterani , XI. Kal. Ianuarii anno XII." Ex reg. anni XII. ep. 353. Apud Ravn. MCCXXXVIII. n. I.III. Katona H. C. T. V. p. 841. sq. A. Ch. 1238. Idem Gregorius bona, e votis Crucesignatorum redemtis collecta , vel colligenda , Episcopo Bosnensi , Legato suo Apostolico , resignari iuhet. Gregorius — Dilecto Filio Abbati Waradien. Ord. S. Benedicti Quinqueeccles. diaec. salutem —