Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

Gerentes in desideriis, quod de Bosnen. dioec. actore Deo, deleatur macula liaereticae prauitatis, in ipsa ven. fratri nostro Episcopo Bosnensi plenae legationis officium duximus committendum. Vt igitur idem super lioc iuxta nostrum desideri­um prosperitatis assequi valeat incrementum, man­damus bona, quae pro redemtione votorum cru­cesignatorum Yngariae contra haereticos dioeces. eiusdem sunt habita, vel haberi poterunt in futu­rum, lideliter colligi faciens, ipsa praefato assignes Episcopo, in huiusmodi vtilitatem negocii conuer­tenda. Contradictores per censuram eeclesiasticam appellatione postposita compescendo. Datum Late­rani XI. Kal. Ianuar. Pontif. nostri anno XII." E reg. anni XII. epist. 355. Koller Epp. Quinq. Toni. II. .p. 109. A. Ch. 1258. Idem Gregorius pecuniam elianl, a Iula Ba­no eumdem in finem legatam, Episcopo Bosnensi tradi praecipit. Apud dilectos fdios, Fratres Ordinis Fratrum Praedicatorum Quinqueeccles. a quondam Iula Ba­no, carissimi in Christo filii nostri Colomanni, Ile­gis illustris. Ducis Sciauorum, quamdam intelle­ximus fuisse depositam qitantitatem pecuniae, prO fidei negocio in Bosnae partibus expendendam. Cum igitur in eisdem Yenerabiii Fratri nostro — — Bosnensi Episcopo plenae legationis officium, duxerimus committendum; mandamus , quatenus si constiterit, dictam pecuniam in subsidium prae­dicti negocii fuisse legatam, ipsam ad lioc dicto Episcopo ab eisdem fratribus facias integre assi­gnari. Contradictores etc. Datum vt supra. E reg. anni XII. epist. 356. Koller ibid. p. 110. Tom. IV, Vol. 1. 9

Next

/
Thumbnails
Contents