Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
iugiter amplietur, ad hoc debemus adhibere remedia, quae deuotio dieti regis et aliorum Deum timentiuin nobis suggerit opportuna. Quum itaque spes nostra sit et pro constanti teneatur ab ipsis, quod iam dicta terra per te, quem laetantes accepimus, et in Dei timore vigilem et in promotione fidei diligentem, a perfidiae maculis, diuina propitiante gratia, oinnino reddatur immunis ; plene tibi legationis officium in Bosnensi Diaecesi comm i 11 i m u s, fraternitatem tuam r o g a n t e s, et hortantes in Domino Iesu Christo, in remissionem tibi peccaminum iniungentes, quatenus sollicitudinem huiusmodi reuerentia suscipiens filiali. fideles, in regno Yngariae constitutos , secundum datam tibi a Deo prudentiam, exhorteris, vt tanquam zelum Dei habentes, se viriliter et potenter accingant ad haereticae prauitatis residuuin de praedicta Diaecesi penitus abolendum. Nos enim, vt, quod tam digne pro nomine regis aeterni deposcitur, eflectu facili compleatur; omnes eiusdem regni, contra haereticos dictae diaecesis, suscepto propter hoc signaculo, processuros, nec non eorum familias et bona omnia, donec de ipsorum reditu certissime cognoscatnr, sub protectione ac defensione sedis apostolicae admittentes, — — suorum concedimus veniam peccatorum. Praeterea, vt id negocium, quod pluribus contingit iuuari remediis, prosperitatis optatae suscipiat incrementum, tibi super ipso illam, quam dilectus filius frater lohannes (Teutonicus) praedecessor tuus ab apostolica sede habuisse dignoscitur, concedimus potestatem, praesentibus post triennium minime valituris. Datum Laterani X. Kal. Ianuarias, Pontificatus nostri airno XII. "