Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

Si vero inemorata prouisio de praedicto fratre pro­uenire non poterit ; Deum habendo prae oculis , prouidere de alio studeas , qui tanto competat oneri et honori, mandatum nostrum taliter imple­turus, vt sis exinde, et in praesenti Jaudabilis , et in futuro retributionis aeternae praemia conse­quaris. Datum Laterani VI. Kal. Maii , pontifica­tus nostri anno XII." Ex reg. anni Xlf. epist. 55. Bullar. Oid. Praed. T. I. p. 101. Pray Hierareliiae An. II. p. 416. Katona H. C. T. V. p. 856. Fuit hic episcopus Cumanorum Theo­doricus , cum Pousa ex eodem Praedicatorum Ordine. A. Ch. 1258. Idem Gregorius Pousae Episcopo munus Le~ gationis Apostolicae defert, ac, vt ad exstirpandoa Haereticos militiarn sacram in Ilungaria colligat, in~ iungit. Gregorius ven. fratri — episcopo Bos­nensi salutem. •— Sedi Apostolicae praesidentis ad hoc potissimum dirigi debet intentio , vt vbique terrarum, deletis prauitatis haereticae maculis, fulgeat gloria catholicae puritatis , cuius elfectu producitur, quod post decursum in timore Dorni­ni praesentis vitae spatium, Redemtoris operante clementia , peruenitur ad gaudia supernorum. Quum igitur carissimi in Christo filii nostri, regis illustris, ducis Sclauoniae ac aliorum fidelium cir­cumpositae regionis, efficaci diligentia faciente pro­uenerit, quod ibidem, triumphante conditoris dex­lera , consurgit religio Christiana; nos, qui su­scepti ratione oflicii gerimus in voto praecipuum, quod semper salus proficiat animarum, prouidcre volentes, vt gloria, quae in hac parte praedictae terrae prouenisse dignoscitur, de bono in melius

Next

/
Thumbnails
Contents