Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
gere, ac in spiritualibus ac teraporalibus circumspectionis gratiam dicitur obtinere, ad hoc potissimum competere proponatur ; mandamus, quatenus ipsum dictae terrae, si aliquid canonicum non obsistat, prouideas auctoritate nostra Episcopum et pastorem ; administrationem in spiritualibus sibi committens, et faciens eidem a clero et populo debitam obedientiam et reuerentiam exhiberi, contradictores per censuram ecclesiasticam , appellatione postposita, compescendo. Si vero idem frater in hac tibi parte parere neglexerit; eum ad id, monitione praemissa , spirituali districtione compellas; procurans sibi, postquam huiusmodi curam receperit, beneficium consecrationis impendi, recepto ab eo postinodura pro nobis iuramento, iuxta formam, quam tibi sub bulla nostra mitlimus interclusam. Formam autem iuramenti, quod ipse praestabit, de verbo ad verbum nobis per eius patentes litteras, sub sigillo signatas, per proprium nuncium quantocyus destinare procures. Praeterea sibi, quem soli apostolicae sedi vsque ad beneplacitum nostrum volumus haberi subiectum , iniungas , vt de terra Cholim (alias Cholimi , seu Culini Bani ) per eiusdein regis ministeriura a prauitate consimili , nutu diuinae potentiae depurata , diligentera curara in spiritualibus habeat, quousque curailla per Bomanam Ecclesiam , quod opportunum fuerit , disponatur. Ceterum quid ipse, postquam loco praefuerit, nec non instituendus per te praepositus, et capitulum futurae cathedralis Ecelesiae, ac terrae clerus in decimis et primitiis, vel alias percipere debeant, deliberatione sufficienli praeambula statuas, prout secundum Deum videris expedire.