Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
Rex de salute animae suae prouide eogitans, illam desiderat omnibus anteferre, praesentium auctoritate concedimus , vt postquam se accinxerit ad praedicturn negocium exsequendum, audita confessione ipsius, et salutarem poenitentiam iniungentes eidem in remissionem peccatorum suorum liuiusmodi negocium imponatis ; relaxaturi nihilominus iuramenta, si qua forsitan in anitnae suae dispendium eumdem regem contigerit praestitisse ; super aliis vero iuramenlis et constitutionibus , quia quae sunt constitutiones, et super quibus iuramenta sunt praestita, scire nequimus veritatem; illa nobis regia magnitudo transmittat; vt supra iliis , auctore Domino, congruum consilium apponamus. Datum vt supra." E lib. Xir. epist. 213. Apud Wadd. edit. Fons. Tom. III. n. IV. Katona H. C. Tom. V. p. 828. sq. Geminarum praeterea Raynaldus ad Belam Regem datarum meminit litterarum ; primis „BuIgariam nulii alii oecupandam concessum iri ab apostoiica sede; ac Pannoniam sub ipsius clientela ab bostium impetu atque incursione vindicandam 1'ore pollicitus est" Lib. Xll. epist. 214. et 215. A. Ch. 1258, Ideni Gregoriux, vt exercitui Belae, contra Regem Bulgariae profecturo, crux praeferatur , in~ dulget. Gregorius — — — In coelorum Rege fiduciam ponens , illo misericorditer inspirante , velut fortis athleta Christi, proponis in splendore fulgoris armorum Domini currere, accinctus ad eius praeliurn praeliandum, qui coronatn legitime certantibus appromittit. Quapropter prudenter attendens , quod in cruce Domini nostri Iesu Christi