Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

te oportet gloriari , pie desideras salutare crucis eius vexillum de licentia nostra in liuiusmodi pro­secutione negocii sublimitati tuae praemittere, vt eius armatura munitus, possis triumphum de ho­stibus , diuino comitatus auxilio , reportare. Nos igitur altendentes, quod nequaquam tibi sint ar­maturae coelestis insignia deneganda, qui contra Christi blasphemos, haereticos videlicet et schis­maticos , laborare proponis certamine incessante ; serenitati tuae praesentium auctoritate concedimus, vt postquam te accinxeris ad praemissum negocium prosequendum, salutiferae crucis signum tam in eundo, quam morando et redeundo, ante te, ac huiusmodi exercitum Domini facias baiulari. Da­tum Anagniae VL Idus Augusti anno XII. " E Libro XII. epist. 216. Katona H. C. T. V. p. 832. A. Ch. 1238. Idem Gregorius ad prosperandam Belae Iie­gis contra Assanem expeditionem, supplicationes per Episcopos tlungariae institui iubet. Gregorius — — — Quia in tanto negocio, arduo vtique et implicito, tam nos, quam ipse indigemus meritis et orationibus adiuuari , yni­uersitatem vestram rogamus , monemus et horta­mur attentius, ac per apostolica vobis scripta man­damus, obsecrantes per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitauit nos oriens ex alto: qua­tenus eidem Regi , in huiusmodi certamine labo­ranti, caritatis vestrae suffragium impendatis. Et postquam idem Rex cum exercitu suo Assani ter­ram intrauerit, facientes processionem solemnem qualibet sexta feria, singulis septimanis, deuotione sedula illum, qui ventis et mari imperat, suppli-

Next

/
Thumbnails
Contents