Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1258. Itlem Gregorius negocium belli contra Assa­nem Priori Prouinciali FF. Praedicatorum commendat. Gregorius — — priori prouinciali fratrum praedicatorum de Yngaria , et — ministro fratrum minorum prouinciae Strigoniensis, — Sicut litterae carissimi in Christo fiiii nostri, Belae, ii­lustris regis Yngariae, nobis exliibitae continebant, idem rex, prudenter attendens, quod niliil est amori diuino et animarum saluti penitus praefe­rendum ; aeternae remunerationis intuitu ac deuo­tionis obtentu, quam ad nos etRomanam gerit £c­clesiam , ad conimoriitionem nostram , se volunta­rius obtulit ad assuinendum negocium contra Ilae­reticos et Schismaticos terrae Assani, ipsumque As­sanum, arduum vtique ac implicatum, illudque cum auxilio Dei et Ecclesiae personaliter prose­quendum. Licet autem dictus Rex promtam gerat in hoc, velut rex Christianissimus et princeps ca­tholicus, voluntatem; vt tamen in tam arduo ne­gocio manus Ecclesiae ipsi adsit, mandamus, qua­tenus, vniuersis cruce signatis regni Yngariae com­mutandi vota in huiusmodi subsidium facultate concessa, per vos et fratres Vestros praedicetis contra praedictos Assanum, et alios per totam Vn­gariam et alia loca, vbi expedire videritis, ver­bum Crucis, illam iis, qui contra eos signum cru­cis assumserint, indulgentiam largientes, quam ha­bent laborantes in subsidium terrae sanctae; ali­quos ex eis fratribus, qui intersint regali exerci­tui ad proponendum populis verbum Dei, audiendas confessiones, et poenitentias iniungendas, ac Sa­cramenta ecclesiastica, quum opus fuerit, exhiben­da, praefato regi nihilominus concessurL — Et vt inoflenso pede (vt supra) Ceteruin quia idem

Next

/
Thumbnails
Contents