Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

nssumlmus ex anirno per nos , aut per nostros, prout expedire \idebimus, Bulgariam et alias ter­ras Assani occupare , et sedi Apostoiicae in spiri­tualibus, in temporalibus vero nostrae iurisdictio­ni, Deo cooperante, subiugare ; nisi, quod absit, legitirno fuerimus impedimento praepediti. Quum tamen negocium sit arduum, nec debitum valeat sortiri effectum, nisi vestrum auxilium appona­tur; ad ea, quibus specialiter in hoc facto indige­mus, a Vestra sanctitate postulanda venerabilem fratrem Iaurinensem Episcopum direximus, qui si propter viarurn discrimina suum ad nos aduentum retardaret, ne dilatio dilficultatem adferat, prae­cipue propter instantem Gallicorum aduen­tum, qui per terram nostram transire volunt in partes Bomaniae ; de nostris petitionibus , sine quibus tam difficile comrnode aggredi non posse­mus, citius certiorari cupientes, per praefati le­gati nuncium praesentes litteras, nostrarum peti­tionum seriem continentes, ad sedem apostolicam transmisimus , vt sine morae dispendio ad nos cum Yestrae sanctitatis beneplacito reuertatur. Petimus, vt officium legationis non alii, sed no­bis, in terra Assani committatur, vt habeamus potestatem limitandi diaeceses, distinguendi Paro­chias, et in hac prima institutione potestatem ha­beamus ibi ponendi Episcopos de consilio praela­torum , et virorum religiosorum ; quia haec omnia beatae memoriae Antecessori nostro , S. Stephano, sunt concessa; illa potissimum ratione, quia si cum legato sedis apo­stolicae partes illas ingressi fuerirnus; ab vniuersis illarum partium incolis praesumetur , quod non nobis, sed Romanae Ecclesiae, eos velirnus Tom.IY. Vul.I. 8

Next

/
Thumbnails
Contents