Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
etiam in temporalibus subiicere ; quod ipsi tain plurimum abhorrerent, vt quam plurirni, quos sine pugnae certarnine possemus obtinere , vsque ad mortis periculum se defendere niterentur. No-bis enim et aliis christianis frequenter improperant , quod Ecclesiae Romanae serui simus. Praeterea, quum circa partes Bulgariae, in terra , quae Zemram nominatur, quae dudum fuerat desolata, populi multitudo supercreuerit , qui nondum sunt ad cuiuspiam Episcopi dioecesim applicati, vt eos alicui episcopatui secundum nostrum beneplacitum assignare valeamus, a Yestra Sanctitate potestatem tribui postulamus. Item, vt intra Yngariam super terram Assani procedentes, Crucem nobis et nostro exercitui anteferre (liceat), in omnes inuasores regni Yngariae, in infideles, et conspiratores contra nostruin Regnum Yngariae, donec fuerimus in prosequutione huius negocii, ne propter hoc seruitium Dei vaieat impediri ; quam sententiam publicari facietis vbique per Episcopos et fratres praedicatores, et minores in Yngaria, ac in regnis et terris vicinis Yngariae. Item petimus, vt nulli regnum Yngariae inuadendum , aut occupanduin concedatur , nisi cui nos permiserimus; et nos et vniuersa, nostro subiecta regno, in protectionem sedis Apostolicae assumatis. Verum, quum nos et nostros, nec honoris ambitio , nec diuitiarum cupiditas, quae nobis, diuina gratia largiente , abundanter sunt concessa, sed salus animarum et apostolicae sedis deuotio ad haec exsequenda pro viribus inducat ; e x c o m m u n i c a t i o ii u m sententias, q u a s n o n s o 1 u m i n f e r i o r e s, v e r u m e t i a m m aiores, ac praelati, ac paene tota Vnga* •