Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

«ec statu ipsorura reforraato, status quoque ipsi­us Ecclesiae reformetur. Gerentes igitur de tuae carltatis sinceritate fiduciam specialem , fraternita­ti tuae per Apostolica scripta mandamus, quateuus personaliter ad Ecclesiam Cenadiensem accedas, et iiabito diligenti tractatu cum Episcopo et Capitu­lo supradictis, super lioc prouideas, prout pensa­tis omnibus circumstantiis videris prouidendum. Dat. XV. Kalend. Decembris Pontificatus nostri anno XI. Indidem cpist. 378. p. 184. Episcopus lioc tempore Chnnadiensis fuit Desiderius•, A. Episcopus Strigou. ve­ro Robertus. .4. Ch. 1226. Colomannus , Dux Sclauoniae, ob iunctam Vgrino Colocensi A. Episcopo conlra Ilaereticos ope­rcim , litteris pontificiis commendatur. De superni regis prouenire gratia gratulamur, quod agnoscens humiliter te ad ipsius imagineni , et similitudinem esse conditum , et eiusdem san­guine pretioso redemtum, sibi retribuere vigilas, vt de Bosnae partibus deletis prauitatis haereticae maculis, ibidem fulgeat lumen catholicae puritatis. Super hoc quidem, benedicte fili, tibi alfectionis gratiam referentes, serenitatera tuara, sicut atten­tius possumus, cohortaraur, et in remissionem in­iungimus peccaminum, quatenus iu hoc potissime te arbitrantes magnificum, quod Dei Sapientia pro­uidisse dignoscitur, vt ipsius nomen tuo ministe­rio in praedictis partibus reddatur gloriosuin; ad hoc, sicut olim, sic et in posterum feruens habe­aris et sedulus, vt qui Christum toto corde diligis, de terra tua opprobriura abstulisse perfidiae com-

Next

/
Thumbnails
Contents