Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

proberis. Daturn Laterani XI. Kalendas Ianuarii. Anno Pontificatus XI. Apud Farlat. Tom. FV. p. 49. Katona T. V. p. 498. Videtur annus Pontificatus XI. rescribendus, epistola­que Honorio III. -attribuenda esse , non vero Geegorio IX. A. Ch. 1227. Honorius PP. III. Ecclesiam Colocensem in dominio castri de Posega, ab A. Episcopo suo ob~ tenti , confirmat. Honorius Episcopus, Seruus Seruorum Dei, *Ven. Fratri — Arhiepiscopo, et dilectis filiis Capi­tulo Colocensi, salutem. — Quanto propensius Ec­clesiarum desideramus augmentum , et Haeretico­rum exterminium studiosius procuramus: tanto ea, quae nostro conuenientia desiderio rite fiunt, libentius acceptantes, liis robur perpetuae firmitatis adiicimus , maxime requisiti. Eapropter vestris supplicationibus grato concurrentes assensu castrum de Posega cum pertinentiis suis , quod tu fra­ter Archiepiscope ad opus Ecclesiae Colocensis, specialiter pro Haereticis de finibus illis penitus profligandis , charissimis in Christo filiis , Rege Vngariae, et B. eius primogenito consentientibus, sicut apparet ex litteris eorumdem, pro certa sum­ma pecuniae , dato etiam predio de Erdesumu­lua, quod ad te iure spectabat haereditario, comparasti ; sicut illud iuste ac pacifice possidetis, Vobis et per vos Ecclesiae Colocensi auctoritate Apostolica confirmamus , et praesentis scripti pa­trocinio communimus. Nulli ergo etc. nostrae confirmationis etc. Si quis autem etc. Datum La­terani III. Idus Ianuarii. Pontificatus nostri A. XI." E regc. Anni XI. lib. V. epist. 468. Koller Epp. Quiwjue - Eecles, Tom. II. p. 63.

Next

/
Thumbnails
Contents