Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
suboriri calumnia. Et vt hoc perpetuum robur obtineat, praesentes litteras munimine sigilli nostri roboratas, Domino Stephano, Praeposito tle Chorna concessimus. Nomina autem testium, qui sacramentum praeStare debebant, sunthi: de seruientibus"regis: Emos, Ioannes, Martinus, Buda, Andreas, Salamon, Carol, Codram, Othmar, Seleme , Thiwan ; de Iobbagionibus autem castri Forunad.: Mathaeus, Stephanus, Emericus, Salamon, Iacobus, Solat, Iloda., Poesten , Ambrosius, Albertus, Lucas et de aliis duodecim." Originales in archiuo Camerae , curn duobus sigillis. MSS. Heuenesi Tomo eodem p. 21. sq. A. Ch. 122C. Idern Honorius inopiae Capituli Chanadiensis e capellis dioecesanis per ylrchiepiscopum Strigoniensem succurri iubet. Honorius etc. Yenerabili Fratri, Archiepiscopo Strigoniensi — — Yenerabilis Frater noster. Episcopus, et dilecti filii Capitulum Cenadiensis Ecclesiae , suis nobis litteris intimarunt , ipsius Capituli redditus esse propter guerras, et multiplicem malitiam temporis adeo imminutos, vt nonnulli Canonici eiusdem Ecclesiae praebendas suas dimiserint eo, quod ex iis non poterant sustentari. Quare idem Episcopus et Capitulum nobis humiliter supplicarunt, vt cum crescente inopia decrescat in eadem Ecclesia numerus Seruitorum, ita , quod eadem iam coepit consuetis obsequiis defraudari, super hoc paterna prouidere sollicitudine dignaremur , concedendo, vt ipsorum canonicorum praebendae de redditibus capellarum Ceuadiensis Dioecesis augmententur, do-