Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1225. Forma pacis inter Andream R. H., et Leopoldum Ducem Austriae, per Episcopum Nitriensem Graecii confecta. Hec est forma pacis inter regem Hnngariae et ducem austrie et Stirie renouata per dominum Iacobum Nytliriensem episcopum. Quod aduocatie, quas aduocati dicebant se non iniuriose habere, sed donatione dominorum terre, sine fraude sint remisse. Terre vero quecunque fuerint occupate, cum vineis et satis sint restitute, nec aliquis herbas falcandi, siluas secandi, prata depascendi habeat facultatem, nisi iusto et consueto tributo dominis persoluto ; quod tributum seu census nec augebitur, nec minuetur. Illi autem, qui dicunt se terras habere ex priuilegio regis vel donacione in feodum, debent fidem facere regi, desuper posscssionibus, de priuilegio, vel donatione in feodum, et si quid vltra datum occupatum est , restituent. Pro dampnis omnibus personarum et rerum dux soluit mille marcas Nytriensi Episcopo , quas ipse Episcopus nomine regis recepit, et super duobus milibus marcarum soluendis per mille et mille marcas in duobus tenninis, festo scilicet sancti michaelis, et purificationis sancte Marie, constituit fide iussorem Tekanum iudeum, cum voluntate eiusdem iudei. Que duo millia, si iudeus, vt dictum est, non soluerit, rex solutus erit ab his inille marcis , in quibus sin gulis annisduci tenetur; nisi dux de voluntate regis illas possit obtinere. Item si milites Hungarie terras suas fi rmare voluerint, nec clam nec palam offendentur per ducem, vel per suos de ducis conscientia. Licet etiam eis facere super aquam molendina, et quilibet debet vti vtroque littore in mo-