Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
lendinis prout ei placuerit. Aqua etiam non edueatur ab alueo , quin maior pars reamneat in alueo. Castrnm in Pinka edificatum paratus est dux in presentia regis probare in dominio suo esse. Decime quoque soluentur de vineis et satis siue sint predia, vel vinee date per priuilegium regls vel date in feodum. De Salomone dicit dux, quod est satisfactum et pacificatum. De comite Nicolao dicit, quod ipse dimisit super ducem. De Rudolfo maze dicit, quod mittet ipsum ad regem sub securitate Georiensis episcopi eundo et redeundo , et terra illa debet esse in sequestro, donec conuincatur vel vincat. ltem promisit rex , quod daret operam reformationi pacis inter ducem Austrie, et marcliionem Histrie ex vna parte, et ducem Boarie cum receptione treugarum vsque ad festum S. Micliaelis proximo aduenturum. Quodsiducem Boarie, ducem Austrie, et marcliionem in iniusla causa perseuerantem inuenerit, ipsum contra predictos, ducem scilicet etMarchionem, et eorum coadiutores nullatenus adiuuabit. Item dominus Rex tenebit pacem firmissimam et dilectionem cum duce Austrie et tenebit iuramentum olim a rege duci Austrie, prestitum. Super his data est facultas Domino C. (Conrado) Portuensi, et Sancte Rufine Episcopo, Apostolice sedis legato , excommunicandi alterutram partem, quae conuentioni in hac carta scripte non steterit. Dux autem erit immunis ab excommunicatione super tribus millibus marcarum per se et fide iussorem iam solutis. Acta sunt hec apud Gracz per Dominum Nythriensem episcopum vice regis et duce presente VIII. Idus Iunii. A. Domini MCCXXV. IndictioneXIII." E copia Seculi XIII. Max. Fischer Vrkunclenbuch. p. 177. sq.