Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
quae regia confert, Vel confirmat atictoritas, regum iniperatrix, salua semper et inconcussa permanere defoeant in posterumj ad vniuersorum notitiam volumus peruenire , quod , quum de adulteratione duplicis sigilli nostri antiqui nobis liquido constiterit, proptcr quod rpsum in medium sequestrari iussimusj coram nobis fratres Capituli Strigoniensis nobis litteras, sub eodem sigillo continentes , exhibuerunt, humiliter supplicantes, vt ipsas auctoritate sigilli nostri renouati dignaremur renouare. Nos vero petitionem dictorum Fratrum fauore debito prosequentes , dictas litteras de verbo ad verbum, quartim tenor subsequitur, praesenti paginae iussimus commendare. Ego Andreas, Dei gratia, Hungariae Iiex, volens donationes Patris mei Belae , et fratris mei Emerici, felicis recordationis regum, factas Capitulo Strigoniensis Ecclesiae in tributo Strigoniensi firmas et illibatas conseruare, sicut in priuilegiis ipsorum continetur, hoc scripto bullae aureae roborato, decerno , vt nullus se, vel suos occasione litterarum, in praeiudicium praedictarum donationum a nobis impetratarum, a praestatione tributi penitus excuset, sed omnes inanes sint et sine firmitate. Vt igitur tam Praedecessorum nostrorum liberaliter facta donatio, quam postmodum a nobis earum confecta confirmatio, salua semper et inconcussa permaneat in posterum; praesentem paginam concessimus. Datum A. gratiae MCCXXXV. regni autem nostri anno XXXII. u E MSS. Schonvisnerianis Katona Tom. V. p. 717.