Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

t A. Ch. 1 235. Idetn Andreas fratrihus Templi eleemosynas , et donationes quasuis recipiendi facultatem largitur. Andreas, D. grat. rex Hungariae, vniuersis Christi fidelibus, ad quos presens pagina peruene­rit, salutem in vero salutari. Licet regis Celsitu­do — — —- desideriis, regali debito exigente, aures benignas porrigere teneatur; horuni iustas petitiones et honestas mancipare debet efFe­ctui, qui pro defensione nominis Christiani , con­tra Crucis inimicos sanguinem suum fundere non verentur , et totis adspirant affectibus ad gloriam regiam et honorem. Quum igitur fidelis frater de Karop, magister militiae templi per regnum no­strum , a nobis petierit renouari quasdam litteras, domui templi iam pridem a regia largitate conces­sas, quas nobis ostendit sub hac forma: „ Andre­as, D. gr. Ilex Vngariae, vniuersis, ad quos pre­sens pagina peruenerit, salutem et omne bonum. Ad vniuersorum notitiam voiumus peruenire, quod nos ad preces dilecti nostri, fratris C o n o n i s, ma­gistri domus militie templi et aliorum fratrum suo­rum , talem eis libertatem concessimus, vt, qui­cunque in regno nostro iiber liomo domui templi aliquam helemosynam, siue terram, siue predia, siue mansiones seruorum vel libertinorum, aut aliquid aliud erogare voluerit, libere de cete­ro, licentia Dei et nostra, condonare valeat et le­gare; et ipsi fratres omnem helemosynam libere suscipiant, et tradita possideant absolute; et ne de cetero propter hoc magister teinpli et fratres ad eiusmodi indulgentiam postulandam nos inuesti­gando laborent, — — pro remedio anime nostre , et antecessorum nostrorum, sigilli nostri munimi­ne iussimus roborare. " Videnles eius petitionein a

Next

/
Thumbnails
Contents