Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

salutem in Domino Iesu Cliristo. Ad vniuersitatis Vestrae notitiam volumus peruenire, quod magister Michael, frater Comitis Buzad, ex vna parte, et fratres eiusdem ex altera parte, videlicet Acus* Nicolaus et Dionysius, ex matre altera geniti, ad nostram praesentiam accesserunt; et quum super quadam possessione, nomine Szemenye, et eius­dem pertinentiis^ inter eos controuersia fuisset, quod dicti Acus , et fratres eiusdem ab ipso Mi­chaele requirebant tanquam iure haereditario: in­ter se, tanquam filii pacis, et mediantibus viris bonis et discretis et consanguineis eorumdem, scilicet nostra persona , Comitibus Hohold, x\r­noldo Magistro , Buzad , Panith et aliis composu­erunt hunc in modum: quod dictam possessionein cum omnibus eiusdem pertinentiis Akus et fratres eius noininati praefato Magistro Michaeli in pace et quiete reliquerunt perpetualiter possidendam, recipientes plenarie ab eodem pro recompensalio­ne illius possessionis , quidquid de iure, et bono modo iuxta formam compositionis habere debue­runt. Ad huius ergo facti memoriam pleniorem , et inuiolabiie firmamentum, praesentes litteras de­dimus , sigilli nostri munimine roboratas. Datum in Zakan. A. MCCXXXIV. " Cum sigillis tribus pendentibus. Ex Colleet. Heuene­si Tom. XXIX. p. 178. Idem iVIichael subin in eodem Szemenye FF. Minoribus monasteiium fundauit. A. Ch. 1235. Jndreas II. I{. II. vetera Ecclesiae Slrigo­niensis iura nouo suo sigillo confirmat. Andreas , Dei gratia, Bex Ilungariae —- — vniuersis Christi fidelibus, praesentem paginam iu­specturis, salutcm ct omne bomun. Quum ea,

Next

/
Thumbnails
Contents