Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
vel aliquibus possit, vel debeat dissensione violari, aut eoneertatione perturbari, sigillorum mei videlicet et capituli munimine feci roborari. Actum publice anno Incarnationis Domini Millesimo, ducentesimo, tricesimo quarto. " Apud Bardosy Supplem. Scepus. p. 13. sqq. Transuintum est hoc diploma per Capitulum Cracouiense Anno 1570. A. Ch. f254. Charta Bartholomaei, Quinque-Eccl. Episcopi, sepulturam suam apud Cluniacum eligentis^ Vniuersis praesentes litteras inspecturis Bartholomaeus, miseratione diuina Quinque-Ecclesiensis Episcopus, salutem in vero salutari. Vniuersitati vestrae notum facimus, quod ob deuotionem et dilectionem, quam habemus erga Sanctos Patres et Dominos , Abbatem, et conuentuiu Cluniacensem, volumus et ipsis concedimus, vt anima diui nitus vocata, de corpore egressa, ipsum corpus nostrum in eodem sacratissimo Cluniacensi Monasterio, in quo etiam G e n i t or i s nostri corpus quiescit, sepulturae tradatur, et ibidem incommutabiliter nostrae vltimae voluntatis vltimam ele"io mus sepulturam. In cuius rei testimonium praesentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Actum Anno Domini MCCXXXIV. " Ex chartario Cluniacensi, Thesanr. Anecdot. Edmundi Martene et Vrsin. Durand. Tom. I. col. 978. Koller Epp. Quinq. Tom. II. p. 78. sq. J. Ch. 1254. Compositio fratrum Acus, Nicolai, et Dionysii cum Comite Michaele super possessione Szemenye. Bartholomaeus, Dei gratia , Wesprimiensis Episcopus, omnibus praesentes litteras inspecturis, Tom.III. Vol.IL 27