Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

tura Capitulura salutem, et omne bonum. Cun­etis , quibus expedierit, innoteseat, quod aeeedens ad nostrara praesentiam Mieouz, fdius Nicolai de genere M i s c o uz , nobis retulit, quod cum ipse quamdam terram suam hereditariara, nomine Maly, quara Magistro Phile, de genere eodern Miscoz, et Farcasio Comiti de Potoch vsque ad certum tempus pro LX. marcis, sub tali conditio­ne impignorasset, quod si illam adueniente ter­mino redimere non posset, ab eis secundum com­munem aestimationem sine coritraclictione cuiusli­bet eisdem vendere teneretur : vnde cum non so­lum in termino assignato , verum etiam post ter­minum vno integro anno redimere non posset, ap­positae conditionis ratione cogente, tres partes di­ctae terrae Maly magistro File , et Tomae fratri eiusdem pro LX. et VII. marcis, quartam vero partem Farcasio, Comiti de Potoeh, pro decem et nouem marcis nullo contradicente tam Cognato­rum, quam aliorum Conterminalium suorum, ven­didit libere et paciiice in perpetuura possidendam. Summam etiam praedictae pecuniae idem Micou se asseruit coram nobis integraliter recepisse ab eisdem. Vt autem huius rei series nunquara pro­cessu temporis valeat in irritum reuocari, sed ro­bur obtineat perpetuum , petitionibus vtriusque partis condescendentes, praesentem super hoc con­cessimus communi fratrum nostrorum consensu. Jstis praesentibus : Vrbano Cantore, Gregorio , Syluestro, Benedicto Archidiaconis. Germano Vice­CListode, et aliis muJtis. A. gratiae MCCXXXIIII. regnante glorioso Andrea Bege Hungariae , Ve­perabililjus Boberto Strigoniensi, Vgrino Colocen­si , Archiepiscopis existentihus ; Domino nostra

Next

/
Thumbnails
Contents