Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Cleto Agriensis Ecclesiae Episcopo feliciter prae­sidente. Ibidem p. 93, sqq. A. Ch. 1234. Colamannus, Dux talius Sclauoniae, hospi­tibus de magna villa Kerocze libertates confert. Colomanus , Dei gratia , rex, et dux totius Sclauoniae , vniuersis praesens scriptum inspectu­ris salutem, et omne bonum. Quaeaguntur, cum tempore, ne labantur cum eodem, prudentum sta­biliuit prouidentia, ea litterarum tesliinonio robo­rare. Noscat igitur tam praesens vniuersitas, quain futura ; quod nos Hospitibus nostris de magna villa Vereucze tam ad praesens existentibus, quam superuenientibus , talem constituimus libertatem: vt et libere venire possint cum omnibus pecuniis suis, et recedere quo voluerint, absque diminutio­ne omnium rerum suarum, tam domibus suis di­uenditis , quam aliis suis necessariis. Praeterea concessimus eisdem, quod si quis sine haeredibus decesserit ex ipsis, possit libere pecuniam suam et omnia , quaecunque habuerit , cuicunque voluerit, siue cognatis suis , siue pro reinedio animae di­sponere. Item constituimus eis, quod nobis de qualibet villae porta quatuor pondera cum statera loci persoluere teneantur, siue plurimae sint man­siones in vna curia. Praeterea constituimus, quod nulius iudex in causis eorum ipsos possit iudicarc, nisi solum villicus eorum pro teinpore constitutus , cum ciuibiis villae eiusdem cum iuratis; qui qui­dem coniurati ad facienda iudicia fuerint compu­tati et destinati. Praeterea statuimus eis iuxta li­bertatem ipsorum, vt in Maiorem villae vnum e\

Next

/
Thumbnails
Contents