Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
«Serenitatem regiam rogamus, et hortamur attente, in remissionein tibi peccaminum iniungentes , quatenus, sicut de iure teneris , pium promissum huiusmodi exsequutioni regia liberalitate demandans , sic ecclesiam ipsam construere, ac ditare studeas amplis possessionibus et dotare, quod aeterni regis gloriam inde valeas promereri, et nos Celsitudinein tuam condignis gratiarum retributionibus prosequamur. Datum Perusii VIII. Kal. Nouembris. Pontificatus nostri anno VIII. " E MSS. Garampii Katona Tom. V. p. 705. Hanc jiraecesserat epist. 282. ex reg. anni VIII. qua idem Pontifex Belae, regi iumori nunciat , se ex insigni laborum fructu , quem frater Paullus Hungarus, •et Hiaoynthus Odrouansius, vterque ex S. Dominici familia , apud Cumanos fecissent, permotum esse, vt genti episcopum daret. etc. " A. Ch. 1234. Idem Gregorius IValachos, graeci ritus > inter Cumanos habitantes , ad vnionem per Belam regem compelli iubet. Gregorius — — Belae regi, primogenito regis Vngariae. — — — In Cumanorum Episcopatu, sicut accepimus, quidam populi, qui Walachi vocantur , exsistunt ; qui , etsi censeantur nomine Christiano, sub vna tamen fide varios ritus habentes et mores, illa committunt, quae huic nomini sunt inimica. Nam romanam Ecclesiam contemnentes, non a venerabili fratre nostro episcopo Cumanorum , qui loci Diaecesanus existit, sed a quibusdam pseudoepiscopis, Graecorum ritum tenentibus , vniuersa recipiunt Ecclesiae Sacramenta, et nonnulli de regno Vngariae tam Vngari, quam Teutonici, et alri orthodoxi, morandi