Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

causa cum ipsis transeunt ad eosdem, et sic cum eis, quasi populus vnus factus, cum eisdem Wa­lachis, eo contemto , praemissa recipiunt Sacra­menta, in graue orthodoxorum scandalum, et de­rogationem non modicam fidei christianae. Ne igi­tur e diuersitate rituum pericula proueniant ani­marum; nos volentes huiusmodi periculis obuiare, ne praefati W alachi materiam habeant pro defectu Sacramentorum ad SchismaticosEpiscopos acceden­di , eidem Episcopo nostris damus litteris in man­datis, vt catholicum eis Episcopum , illi nationi conformem , prouida deliberatione constituat sibi, iuxta generalis statuta concilii, vicarium in prae­dictis, qui ei per omnia sit obediens et subiectus. — — — Quum autem tu, tanquam Princeps Ca­tholicus ad commonitionem dilecti filii nostri Iaco­bi, Praenestini electi, tunc A. S. L. praestito iu­ramento promiseris , te omnes inobedientes Rom. Ecclesiae in terra tua ad obediendum eidem Eccle­siae compulsurum, prout confectae super hoc tuae litterae continebant ; ac eidem electo viua voce promiseris, quod praefatos Walachos compelleres ad recipiendum Episcopum, quem eis ecclesia ipsa concesserit; et assignasse sibi de reditibus tuis , quos ab eis percipis, sufficientes reditus et hone­stos, sicut idem electus nobis exposuit; regalem excellentiam rogamus, monemus, et hortamur at­tente, ac in remissionem tibi iniungimus peccato­rurn, quatenus quum te non deceat in regno tuo huiusinodi Schismaticos sustinere , ac ea , quae promisisti, Deo grata et hominibus sint accepta , ne facias irrita , quae de tuis labiis tam laudabili­ter processerunt; eaque studeas efficaciter adim­plere; ita quod ex hoc placeas regi regum; et nos

Next

/
Thumbnails
Contents