Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Perusii XVI. Kal. Nouembris Pontificatus nostri Anno VIII. JBullar. Ord. Praed. Tom. f. p. 70. E reg. anni VHf. epist. 256. Pray Hier. P. II. p. 411. Katona Tom. V. p. 711. Eorum , qui contra Haereticos Bosnenses decerta­runt, signifer fuit Colomannus, quem ideo cum fidei athletis ipsis, idem Gregorius Papa in protectionem su­ara specialem suscepit. Ibidem epist 251 et 252. ji. Ch. 1234. Idem Gregorius JBelam, regem iuniorem, ad aedijicandam Episcopo Cumanorum cathedralem Eccle­siam hortatur. Gregorius — — carissimo in Christo filio , illustri regi Belae , primogenito regis Hungariae salutem. — — Etsi bonorum nostrorum non ege­at, qui dat omnibus affluenter; vt se tamen con­stituat bene facientibus debitorem, beneplacitum est ei, vt sui fideles sibi pietatis officio foeneren­tur, ex eius promisso centuplum in via , et vitam aeternam in patria recepturi. Sane a regibus illis sanctis ducis originem , qui terram Vngariae, de ipsa ritu gentilium exstirpato, domino conuerten­tes , in eis basilicas in Christi nomine laboribus et expensis cum deuotione debita construxerunt, immensis eas beneficentiis liberaliter praedotan­tes ; sicque regni coelestis perpetuam gloriam fe­liciter sunt adepti. Quare proposita nobis spe, quod laudabiliter aemulatus, eorumque prouoca­tus exemplis, Cumanorum Ecclesiam, ad nos nullo medio pertinentem, sicut coram dilecto filio no­stro — Praenestino electo , tunc apostolicae se­dis legato, prout ex relatione venerabilis fratris nostri — Episcopi Cumanorum, accepimus, liberaliter promisisti, construere debeas et dotare;

Next

/
Thumbnails
Contents