Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Episcopo , Nicolao fiiio Borch, Ladislao et Pous, Iudice autem Demetrio persistentibus. Datum an­no Domini MCCXXXIII. Ex autographo Camerae eruit Heuenesi T. 55. p. 11. Katona Tom. V. p. 673. apq. A. Ch. 1233. Idem Bela pactam inter comitem Bors , et monachos Griseos S. Mariae de monie, «onuentione/n roborat. Nos Bela, Dei gratia, Ilex Hungariae, omni­bus praesentem paginam inspecturis salutem in ve­ro salutari. Ad vniuersorum deuenire volumus notitiam praesentium insinuatione: quod lis, quae vertebatur inter magistrum Pous, ex vna parte , et Griseos Monachos Sanctae Mariae de monte ex altera, super terra Sumuld, et Stanch et Duna­zeg cum insula in praesentia nostri, nostrorumque Baronum sic fuit sententiata: quod Bors Comes veniens affirmauit se possessionem illam Magistro Pous vendidisse iustae emtionis et venditionis titu­lo; et quod ipse fratribus contraagentibus tenere­tur, seu in pretio , seu in comcambio; magistruni vero Potis omnino a tali controuersia absoluit, et possessionem praefatam permisit eidem possidere irreuocabiliter. Bors igitur Comes cum fratribus eisdem paciscens, dedit eisdem villas duas Mixcha, scilicet, quae est prope Monasterium, et alia Fle­chyndorph, quae est iuxta Danubium versus Po-y son, et istas duas ad praesens; post decessum ve­• • ro eiusdem Bors concessit idem ipse dimidiam par­tem magnae villae cuiusdam, quae in vulgari Het­czer appellatur, vicinam illi villae supra dictae in perpetuum absque vllo contradictore possiden-

Next

/
Thumbnails
Contents