Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
dam. Nos igitur ne huiusmodi foederis pactatio deductione temporum possit reduci in irritum, et calumniae filiam introducere, praesentem concessimus paginam sigilli nostri mnnimine siiffultam; praesentibus Nobilibus Dionysio Palatino, Iula Bano, Nicolao, fiiio Borc, Demetrio Iudice Curiae Domini regis, Dionysio Wajwoda, Honorabili viro Vgrino Colocensi Archiepiscopo et aliis quam plurimis existentibus. Anno Dominicae Incarnationis Millesimo, ducentesimo trigesimo tertio. " Ex Origirw»Ii niembrana Tabularii Canierae Regiae.. Codex Dipl. Szechenyi. Tom. II. p. 26. jt. Ch. 1233. Bela R. iunior, monasterii Rauennatensis, a S. Stephano fundati , iura renouat. Bela, Dei gratia, rex, primogenitus regis Ilungariae, omnibus praesentem paginam inspectris, salutem in salutis omnium auctore. Ad vniuersorum tam praesentium, quam posterorum notitiam, tenore praesentium volumus peruenire: quum Dominus pater noster, Andreas, illustris rex Hungariae, donationem et pium statutum S. Stephani, regis Ilungariae, quod fecerat ecclesiae S. Petri ad vincula, in territorio Rauennae, per adiutorium eiusdem Sancti, ad consilium S. Martyrii) Gerardi, tunc Morosiensis episcopi, quod m o d o n o s Cenadinum d i c i m u s , constructae, et per manus dicti martyris Gerardi, auctoritate Sedis Apostolicae consecratae , secundum quod per singulos annos tam a Carnera ipsius regis sancti, quarn omnium Successorum suorum regum Ilungariae, pro tempore regnantium XXV.