Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

dicto monasterio degentes, quanto laberius corpo­ralia perciperent, tanto quietius spiritualibus vaca­re valeant. Verum quia charitate refrigescente ini­quitas abundauit, praedictae donationis veritas in medium venit dubietatis , sic. vt Magister Pous r omissa veritate, assererel villas superius dictas em­tionis titulo ex parte mea iure possideri. Cuius venditionis tam ego, quam fratres iam dicti mona­sterii ignari, cum diu coram Regibus, Andrea vide­licet, et fdio eius Bela, nec non et Baronibus regni causa ventillaretur, fratribus saepe dicti Monaste­rii Actoribus ex parte vna , reo autem Magi­stro Pous ex altera , ego Comes Bors v.ale feci contentioni, praesertim cum Magistro Pous ; vte­retur contra me et fratres dictos clandestine vsur­pato, gauderetque libello indebito, sic cedens contentioni, vt idem monasterium meum nolens fraudare eleemosjna promissa , imo iam et data ; villas duas alias in commutationem illarum Pous vsurpatarum perpetuo do possidendas, quarum haec sunt nomina: Miksa, Flycendorf, cum omni­bus suis pertinentiis, et hoc ab hinc vsque in per­petuum ; similiter et mediam villae Ilelczer, quae est in confinio Teutoniae, post obitum meum se­cundum rationem praedictam Ecclesiae contuli mo­nasterio, nullo contradictore persistente, sic et litterae regum loquuntur. Partem vero alteram dictae vijlae Helczer, fratres diu ante iam posside­bant, a tempore Parenlum meorum. Yt aulem huius donationis series perdurare possit in perpe­tuum hoc decretum sigilii mei munimine feci ro­borari tempore et teste Doinino Iacobo Cardinali et A. Sedis Legato, mediantibus autem regibus, An­drea , et Bela , Iobbagionibus vero Vgolino , A.

Next

/
Thumbnails
Contents