Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
petuum obtineat firmitatis , eontra quam scientes non veniemus , nec contra alia priuilegia vestro Monasterio a nobis , aut a Praedecessoribus nostris indulta, Regio sigillo eam volumus communiri, statuentes etc. Datum VI. Kalendas Octobris. Anno MCCXXXIII. E Coliect. Heuenesi. Tom. 7 8. p. 97. /1. Ch. 1235. Idem Andreas priuilegium super debitis seruitiis populorum Kcclesiae S. Martini editum conjirmat. Andreas, Rex Hungariae, priuilegium populis Ecclesiae Sancti Martini, super seruitiis debitis concessum, renouat et confirmat. Anno Domini MCCXXXIII. Originales in Areliiuo Abbatiae montis Pannoniae conduntur, vti et sententia Arbitrorum hoc in negocio. A. C/i. 1233. Bors Banus monasterio S. Mariae de monte villas quasdam, donal. Faliax mundi gloria , lapsu mobili ruit, opes , honor omnia florent, fluunt, nec persistunt, quia marcescunt; nam populatur et subuertit omnia mors amara. Beata igitur anima , quae gustato fructu saiutifero, postponit omnia praesentis vitae gaudia. Igitur ego ComesBors praedictorum bonorum non immemor, fructus sospitate, praeeauens iu futurum, Monasterio meo in honorem Beatae Mariae fabricato, pro salute animae meae, parentumque meorum , villas quasdam haereditario iure me inhaerentes , quarum haec sunt nomina ; videlicet Sumulch, Scanch, etDunaseghj cum insula, contuleram possidendas ; exoptans, vt fratres, in